POMPEJANUS

POMPEJANUS
I.
POMPEJANUS
Equitis Romani fil. genere Antiochensis, Consul Roman. M. Antonini Pii gener, cuius meminit ipse Murcus in oratione sua, apud Vulcatium Gallicanum in Avidio Cassio, c. 12. Habetis igitur P. C. progratulatione victoriae, generum meum, Consulem Pompeianum dico; cuius aetas olim remuneranda fuerat Consulatu, nisi viri fortes inter venissent, quibus reddi debuit, quod a Rep. debebatur. In praecedentib. peregrinus dicitur, i. e. genere obscurus, nonsatis nobilis, ut habetur in Vita Marci. Vide intra. Sub Commodo postmodum interfectus est, simul cum aliis non paucis, Idem in seqq. c. 4. Datum negotium peragendae necis (Commodi scil.) Claudio Pompeiano propinquo, qui ingressus ad Commodum districtô gladiô cium potestatem faciendi habuisset, in haec verba proumpens, Hunc tibi pugionem Senatus mittit: detexit facinus fatuus nec implevit, multis cum eo participantibus causam. Post haec inter fecti sunt. Pompeianus primo et Quadratus, dein etc. Uxor eius Lucilla fuit, Commodi soror, quae prius Vero nupserat et hâc ipsâ conspiratione detectâ, in exilium relegata Capreas, dein occisa est, teste Dione. His parentibus gentus sil. est Pompeianus, de quo sic Ael. Spartian. in Antonino Carac. c. 3. Occidit etiam Pompeianum, Marci nepotem ex filia natum et ex Pompeiano, cui nupta fuerat Lucilla, post mortem Veri Imperatoris, quem et Consulem hic feccrat et omnibus bellis praeposuerat, quaegravissima tunc fuerunt. Vide Casaubon. ad loc. ubi Lampridium refellit ex Dione, Claudium Pompeianum, huius occisi patrem, post necem Commodi sibi visum: imo exipso Lampridio, in Iuliano, c. 8. Cl. Pompeianum e secessu Taraconensi a Iuliano ad participatum Imperii, quod gener Imperatoris fuisset, evocatum, dicentibus. Si enim a Dione visus est post Commodum occisum; si a Iuliano ad consortium Imperii vocatus: non igitur sub Commodo necatus est, ut supra Lamprid. narravit, etc. Memoratur et Pompeianus Consul Iulio Capitolino in Gordianis, c. 23. Finitâ igitur sollicitudine in Africa Gordianô iam iterum et Papinianô Consulib. ubi pro Papiniano legendum esse Pompeiano docent ex Fastis, Codice Palarino, et membranis libroque clariss. Puteani Casaubonus, et Gruterus.
II.
POMPEJANUS
in vetere Inscr. in Pompeiano victor; nomen equi, quô agitator vicit. Licet enim quadrigis certaverint in Circensibus, ab uno tamen, sinistro scil. funali, victoria pendebat: quae causa, quod tum alibi, tum in Inscriptionibus antiquis, unius potissimum mentio fiat, per quem totuscurrus intelligitur. Sic Inscr. Cum Fortunatus factionis Venetae in victore Tusco victor. Et, in Abigeio victor eminuit. Item, in Bubalo vicit. etc. Vide supra Passerinus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Pompejānus — Pompejānus, 1) Claudius, aus Antiochien; war Gemahl der Lucilla, der Tochter des Kaisers Marcus Aurelius, befehligte gegen die Germanen, wurde 175 n.Chr. Consul u. erhielt ein Commando im Marcomannenkriege. Unter Commodus privatisirte er;… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Pompejanus, S. — S. Pompejanus, M. (6. Jan.) Die Reliquien dieses hl. Martyrers wurden i. J. 1614 in der St. Saturninuskirche zu Cagliari aufgefunden. Er litt in einem Alter von 26 Jahren am genannten Tage den Tod für den Glauben. Wahrscheinlich ist er mit einem… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • POMPEJANUS Aelianus — iuvenis Quaestorius, tamquam flagitiorum Fabiani in subdendo testamento gnarus, Italiâ et Hispaniâ, inqua ortus erat, prohibitus est tempore Neronis, Tacit. l. 14. Annal. c. 41 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • POMPEJANUS Lupercus — Consul cum Attico Attiliano, An. Urb. Cond. 881. Alius Consul cum Lolliano Avito, An. Urb. Cond. 961. Vide et Claudius …   Hofmann J. Lexicon universale

  • POMPEJANUS jupiter — colossus fuit Iovis eximiae magnitudinis, sic a theatro Pompeii, cui vicinus stabat, dictus, teste Pliniô, l. 34. c. 7. ubi Moles, inquit, excogitatas vidimus statuarum, quas Colossos vocant, turibus pares. Talis in campo Martio, Iuppiter a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CIVICA Pompejanus — Consul, collega L. Ceionii Commodi an. Urb. Cond. 888. Item Africae Proconsul, a Domitiano sublatus. Tacitus, Agric. c. 42 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CLAUDIUS Pompejanus — Consul, Collega Severi, an Urb. Cond. 976. gener M. Aurelii Antonini Plilosophi, Capitolin. in Antonino, c. 20. Commodo, c. 4. Pertinace, c. 4 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Santa Maria Matricolare — Verona …   Deutsch Wikipedia

  • Verona — Verona …   Deutsch Wikipedia

  • Welschbern — Verona …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”